- CAMBELLANUS seu CHAMBERLANUS
- CAMBELLANUS, seu CHAMBERLANUSa Gall. Chambellan et Chambrier, i. e. Camerarius, Cubicularius. Item Quaestor seu Theasaurarius, uti et Camera pro loco in quem inferuntur mulctae et thesaurus Principis. Hinc Camerae nuntii erant Procuratores Fisci Imperatorii, qui cum Ducibus aequatam habentes potestatem, subiectis Imperii praesidebant, et fiscum Imperat. administrabant: alias Advocati Camerae, alias Imperii dicti, Vide Goldast. Comment. ad Ekkehardum Iun. c. 1. ubi huiusmodi fuisse ait duodecim illos, quos omnibus Israelitis imposuit Salomon, 1. Reg. c. 4. v. 6. 7. Alioqui Advocati Camerae erant sub Camerae nuntiis, procurationem tamen publicae pecuniae gerentes, advocatique Fisci dicti, et denique Fiscales. Spelmann. Glossar. Archaeol. Galli eundem, qui Romanis Cubicklarius vel Praepositus sacri cubiculi, et a Camer ario diversum, ut penes quem cura erat Camerae seu Thesauri Regii, facit Car du Fresne. Praecipuum eius munus fuit in Vallallorum hominiis admittendis ac recipiendis Domino enim aderant, vassallis ea praestantibus ac eius vice vassallum rogabant eidemque respondebant. Praeterea huiusce dignitatis iure pallium vassalli eorum erat: quod postea in summam pecuniariam pro ratione feodorum, est comutatum, Cambellagium dictam. Sed et Cambellano annuli Regii privati, quem sigillum secreti vocabant, custodia incubuit, qui inde apud Byzantinos παρακοιμώμενος τῆς σφενδόνης appellatus est, ut distinguererur ab alio Officiali aulae eiusdem, qui παρακοιμώμενος τȏυ κοιτῶνος dicebatur, uti docet idem Car. du Fresne ad Villharduinum. Vide quae de Regibus Franciae Ioh. Tillius et de Cambellani dignitate Bardinus, scripsêre. In Regno Neapolitano Cambellanus Mappae seu de la Nappa et Cambellanus Scutiferiae seu della Scuteria Reale, nomina dignitatum sunt, de quibus scipio agit Ammitatus in Familus Neapolit. Tom. 1. p. 55. laudatus eidem Glossarii Auctori. De Camerariis vero vide suô locô, ut et supra in voce Camarlengus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.